monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 9
Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an non quisquis gratiam non rettulit, cum posset, ingrati teneatur: multa, inquit, interveniant, propter quae non debeam facere, etiamsi possum. si non tenetur quisquis non rettulit gratiam cum posset, an hic teneatur. hoc in haec divisit: an [id] possit ob id damnari, quod lege fecit. deinde, an facere debuerit, novissume, an, si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem sed, ut illi mos erat, protractatione aut loco.